ABILA vel ABYLA

ABILA vel ABYLA
ABILA, vel ABYLA
ad fretum Gaditanum, eregione montis Europaei Calpes, in Africâ mons est. Nomen ex Punicâ linguâ
montem altum exponit Avienus, in oris maritimis:
Abilam vocat Gens Punicorum, mons quod altus barbaro.
Siquidem Abila Poenis erat ab illaa, quod montem altum exponi nequaquam miror, cum Gap desc: Hebrew Ieremiae c. 4. v. 29. Hieronymus interpretetur ardua. Illud huic monti aprime convenit, qui a Dinysio describitur,
Η᾿λίβατος, πυκινοῖςι καλυπτόμενος νεφέεςςι.
Itaquehaec Festi versio posset ferri, nisi alia occurreret aptior, quâ ab exponitur silva. Patet illud ex ipso Ieremiae loco, quem indicavimus; ubi pro abim, Graeci, τὰ ἄλση, h. e. nemora reddunt; Abilam enim, (velut Graeci Α᾿βύλην) montem fuiste sylvosum constat, ex his Strabonis, l. 17. Τὸ ὑπόκεί μενον ὄρος ὄνομα Α᾿βύλη, πολύθηρον, καὶ μεγαλόδενδρον.. Sunt qui pro Abylam, transpositis literis Alybam scribunt, id est, al aba, côdem sensu. Dionys. Periegetes, Στηλάων Α᾿λύβη κεῖται μια, una scil. ex Herculis columnis. Α᾿βιλύκη Hesych. Α᾿βίλυτρ Suidae. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”